Theocritus Chius

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Theocritus.

Theocritus Chius (Graece Θεόκριτος), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, fuit rhetor et sophista, Metrodori discipulus, Theopompi inimicus, qui saepe obiurgationes contra Alexandrum Macedonem Aristotelemque Alexandri praeceptorem protulit. Iussu Antigoni Monophthalmi ob vituperationibus (hunc enim "Cyclopem" agnominaverit) interfectus est, sed quo anno nescitur. Opera eius deperdita sunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]