Cyclus (Agathias)

E Vicipaedia

Cyclus (Graece plenius Κύκλος των νέων ἑπιγραμμάτων[1] "cyclus novorum epigrammatum") est anthologia poetica Graeca septem in tomis ab Agathia Myrinaeo medio saeculo VI congesta. Theodoro Cosmae filio decurioni dicata est.[2] Agathias ergo inter primos fuit, qui florilegia Graeca confecerint.

Ibi collecta sunt poemata epigrammatave eiusdem Agathiae plus quam centum, insuper scripta amicorum coaevorumque, Pauli Silentiarii, Macedonii consulis, Damocharidis, Ioannis Barbucalli, Iuliani Aegyptii, aliorum: quibus addi debent "scholastici" plures, Arabius, Eratosthenes, Leontius, Theaetetus, Nilus, insuper "referendarius" Irenaeus, "antecessor" Iulianus, "domesticus" Rufinus.[3] Cyclus per se deperditur sed plurima epigrammata ibi collecta in Anthologia Palatina servantur una cum praefatione metrica ab ipso Agathia scripta.[4]

Epigrammata in septem libros hoc modo distributa sunt:[5]

  1. Deis antiquis dedicationes
  2. Inscriptiones aedificiorum tabularumque
  3. Epitaphia
  4. Carmina de fortuna
  5. Scoptica et satyrica
  6. Erotica
  7. Sympotica

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. τὸν Κύκλον τῶν νέων ἑπιγραμμάτων: Suda s.v. Agathias. συναγωγὴ νέων ἐπιγραμμάτων: Anthologia Palatina in annotatione. Vide Smith (2019) p. 2 nota 3
  2. Anthologia Graeca 4.3.55
  3. Cameron et Cameron (1966); Cameron (1970) pp. 5-9, 12-29
  4. Agathias, Historiae praefatio 8; Agathias in Anthologia Palatina 4.3
  5. Agathias in Anthologia Palatina 4.3.113-133 (= 4.4.67-87)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Averil Cameron, Agathias. Oxonii: Clarendon Press, 1970; Exemplar mutuabile
  • Averil Cameron, Alan Cameron, "The Cycle of Agathias" in Journal of Hellenic Studies vol. 86 (1966) pp. 6-25 JSTOR
  • Steven D. Smith, Greek epigram and Byzantine culture. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2019
  • G. Viansino, ed. et interpr., Paolo Silenziario: Epigrammi. 1963 (Graece, Italiane)
  • Begoña Ortega Villaro, "Some characteristics of the works of Agathias: morality and satire" in Acta antiquitatis Hungariae vol. 50 (2010) pp. 267-287