Apologia Socratis (Plato)

E Vicipaedia
(Redirectum de Apologia Socratis)
Somnus sine somniis mors (Apologia Socratis 40d).

Apologia Socratis (Graece Άπολογία Σωκράτους) est opus Platonis Atheniensis paulo post magistri Socratis mortem compositum. Apologia defensionem et excusationem significat.

Apologia Socratis oratio defensoria est in iudicio habita, non dialogus Socraticus ad aliquam rem disputandam conlatus. Socratem hic videmus apud iudices Athenienses orantem, ut factitatas contra se accusationes atheismi et demagogiae demittant. Meletus enim eum criminabatur, quos civitas crederet deos non credere atque iuventutem corrumpere. A plerisque hodie putatur hoc opus Platonis quam Socrates fecit eam defensionem non imitari, sed nullo modo haec opinio probata est nec quo modo probetur facile visu est. Tamen iudices eum capitis damnaverunt.

Plato iudicio quidem adfuit[1] sed eius apologia aliquantum distat a summario defensionis Socraticae quod Xenophon in opere eiusdem nominis nobis tradidit.

Summarium[recensere | fontem recensere]

Apologia est omnis divisa in tres inaequales partesː primo ipsa oratio (longissima pars), deinde poenae aestimatio, postremo Socrates iudices adloquens et eos qui eum damnaverunt et eos qui eum absolverunt.

Prima pagina Apologiae Socratis in antiquissimo manuscripto quod habeamus, Codice Clarkiano dicto, circa 895 exarato.
  • Oratioː in exordio Socrates imperitiam dicendi, ut fieri solebat, apud iudices excusat ut qui tunc primum septuaginta annos natus in ius vocatur. Prioribus accusatoribus primo respondendum esse censet qui multi simul et occulte iamdiu falsa de se circumtulerunt, tamquam naturalium scrutator esset atque deos esse parum crederetː negat quicquam veri illis rumoribus inesse qui in Aristophanis comoediis clarius exprimuntur et non ad sua sed ad Anaxagorae placita spectant. Quae maledicta tamen maxime timet quia iam a tenera aetate iudicum animos imbuerunt. At unde sibi tanta malevolentia ortus esset? Ex eo quod homines sapientes existimatos discendi cupidus interrogare solebat atque ita fiebat ut illos coram ridentibus iunioribus ostenderet nihil utile scientes. Ad hoc faciendum eum incitaverat oraculum dei Apollinis qui quondam respondit sapientiorem Socrate esse neminem. Quod miratus (nihil scire enim sibi conscius erat) et oraculum probare cupiens velut minister dei circumibat et homines adibat sapientiorem Socrate hominem ubique quaerens. Sed illi ignorantiae convicti irascebantur et magnam invidiam sibi hoc modo conflavit[2]. In secunda parte (24b-28a) Socrates ad praesentem accusatorem Meletum sese convertit atque interrogando eum interpellat, ut Athenis in iudiciis licebat, et eum fateri cogit cum malis hominibus vivere nemini conducereː nonne stultus igitur fuisset si discipulos quibuscum viveret ipse corrupisset? Item Meletus lacessitus adfirmare non dubitat omnes Athenienses cives bene liberos educare, solum Socratem eos corrumpere. E quo omnibus liquet Meletum numquam re vera educationi consuluisse. Quin etiam Socrates ridiculum esse dictu existimat id quod Meletus in accusationis libello scripsisset, simul reum atheismi persequi velle atque eundem eodem tempore quod novos deos in civitatem introduxisset. Etiamsi de daemonibus loquatur nonne daemones deorum filii sunt? Unde efficitur ut si Socrates daemonibus credit, etiam deis credat. Etenim ad daemonem familiarem Socratis accusatio alludebat qui eum a malo faciendo avertebat. Tertia parte divinum munus quo fungitur describit. Athenienses ad virtutem colendam Apollinis iussu hortari debet nec si iudices hac condicione eum absoluturos pollicerentur ut huic vitae generi renuntiaret consentire possetː ignaviam enim et dedecus se arbitrari timore mortis -quae fortasse ne malum quidem est hominibus- locum ubi deus eum statuit deserere[3]. Quam ob causam a magistratibus petendis et civibus in ecclesia adloquendis semper abstinuit quia sciebat ita multo maturius se periturum fuisse si iniustis decretis obstare voluisset. Nihilominus pro patria fortiter pugnavit et ante Potidaeam et Delii. Si adulescentes qui eum sequi solebant corrupisset cur irati parentes nunc non veniunt accusandi gratia? Econtra discipuli et eorum propinqui sibi adsunt, quae optima testimonia sunt. Ultima parte explicat cur a consuetudine iudicibus supplicandi dissentiatː et ipso et iudicibus enim indignum iudicat hunc morem sequi qui nihil ad iustitiam spectat quam solam respicientes iudices sententiam ferre debebunt.
  • Poenae aestimatioː Socrates existimat beneficiorum gratia non poenam sed potius victum in prytaneo sibi meruisse. Postremo tamen multam triginta minarum offert, quam amici soluturos pollicentur (ipse enim pauper est).
  • Adlocutio ad iudicesː iis qui eum damnaverunt adfirmat nihil se paenitere defensionis aut vitae suae. Econtra praedicit eos damnationis paeniturum qui ita examini vitam suam subtrahere voluerunt. Alii enim etiam acerbiores in eodem munere sibi succedent. Eos autem qui eum absolverunt solatur negans rem timendam esse mortem, sive perceptio nulla sit et somno sine somnio simillima, sive mutatio loci ad praeteritorum hominum animas[4]ː nihil mali enim bono viro a deis expectandum, nec hic nec illic.

Notae[recensere | fontem recensere]

Editio princeps apud Aldum Manutium (Venetiis, 1513)
  1. 38b
  2. 23bː ταῦτ᾽ οὖν ἐγὼ μὲν ἔτι καὶ νῦν περιιὼν ζητῶ καὶ ἐρευνῶ κατὰ τὸν θεὸν καὶ τῶν ἀστῶν καὶ ξένων ἄν τινα οἴωμαι σοφὸν εἶναι: καὶ ἐπειδάν μοι μὴ δοκῇ, τῷ θεῷ βοηθῶν ἐνδείκνυμαι ὅτι οὐκ ἔστι σοφός.
  3. 28dː οὗ ἄν τις ἑαυτὸν τάξῃ ἡγησάμενος βέλτιστον εἶναι ἢ ὑπ᾽ ἄρχοντος ταχθῇ, ἐνταῦθα δεῖ, ὡς ἐμοὶ δοκεῖ, μένοντα κινδυνεύειν, μηδὲν ὑπολογιζόμενον μήτε θάνατον μήτε ἄλλο μηδὲν πρὸ τοῦ αἰσχροῦ = in statione quam ipse susceperis aut a duce in eam missus sis oportet, ut mihi videtur, manere et periclitari nec mortem nec aliam rem quicquam pensi faciens praeter dedecus.
  4. 40cːδυοῖν γὰρ θάτερόν ἐστιν τὸ τεθνάναι: ἢ γὰρ οἷον μηδὲν εἶναι μηδὲ αἴσθησιν μηδεμίαν μηδενὸς ἔχειν τὸν τεθνεῶτα, ἢ κατὰ τὰ λεγόμενα μεταβολή τις τυγχάνει οὖσα καὶ μετοίκησις τῇ ψυχῇ τοῦ τόπου τοῦ ἐνθένδε εἰς ἄλλον τόπον = alterutrum sit mors necesseː aut nihil esse nec quidquam sentire hominem mortuum, aut ut dicitur mutatio migratioque animae ex hoc loco in alium locum.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]