Numerus rationalis
E Vicipaedia
Numerus rationalis appellatur numerus quisque, qui scribi potest per divisionem duorum numerorum integrorum, sicut 6/7 ac -221/34. Numeri rationales numeros omnes integros continent, qui etiam scribi possint per divisionem.
In numeris rationalibus exagere licet additionem et subtractionem et multiplicationem et quoque divisionem, excepta divisione per numerum nullum; eventus operationis erit iterum numerus rationalis. Ergo etiam rationalis est potentia numeri rationalis, non autem rationalis est radix in plerisque casibus.
Repraesentatio decimalis finita esse potest aut infinita, si autem infinita, tum quidem periodica est (numerus decimalis finitus semper scribi potest per periodicum, sicut 4.5 = 4.5000... aut aequaliter 4.5 = 4.4999...).
| Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes! |

