Magnitudo
E Vicipaedia
Magnitudo (-inis, f.) est verbum quod significat simpliciter quam magna res quaedam est. Sed quoque habet multas alias significationes technicas in astronomia, mathematica, geologia, physica et chemia.
Index |
[recensere] Magnitudo geometrica
In sermone communi magnitudo solet significare plene magnitudo geometricam, cuius dimensiones sunt longitudo, latitudo, altitudo et magnitudo (sensu voluminis, id est, longitudo, lattitudo, et altitudo coniunctim).
Naturaliter, ad spatium plenum capacitatemque exponendam, sensu magnitudinis geometricae, in re technica aetatis Newtoni, vocabulo magnitudo uti solebant.[1] Sed in re technica aetatis Iacobi Berzelii et postea ad duos sensus separandos vocabulo volumen malebant hoc sensu uti.[2]
[recensere] Magnitudo mathematica
In mathematica, magnitudo solet significare: longitudo, valor numeri vectorisque absolutus, et logarithmum ad basim decem, quod utile est respectu scalis logarithmicis in physica, geologia, et mathematica.
[recensere] Magnitudo geologica
In re technica geologica novos vocabulorum sensus definierunt ut altitudo distantiam supra maris superficiem significaret, latitudo angulum respectu Telluris aequatori, et longitudo agulum respectu lineae Tellurem per Grenovicum secante. Respectu scalae logarithmicae, magnitudine utuntur ad vehementia terrae motuum exponenda.
[recensere] Magnitudo astronomica
In re technica astronomica magnitudo significat mensuram quandam intensitatis luminis stellarium. Longitudo, latitudo et altitudo quoque habent significationes speciales respectu systemate coordinatium caelestium.
[recensere] Notae
- ↑ Principa Mathematica Philosophiae Naturalis (1687) auctore Isaaco Newtono, Quantitas Materiae est mensura eiusdem orta ex illius Densitate & Magnitudine coniunctim .... Hanc autem quantitatem sub nomine corporis vel Masae in sequentibus passim intelligo." (P. 1, Def. I)
- ↑ "Nova analysis aquarum Medeviensium: Vetus sive insimus fons" (1800) auctore Jacobo Berzelio.
[recensere] Vide etiam
Altitudo | Latitudo | Longitudo | Magnitudo | Pondus et Massa | Capacitas et Volumen | Densitas et Spissitudo
| Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes! |

