Lingua Italica

E Vicipaedia

(Redirectum de Italice)

Vide etiam paginam fere homonymam: Linguae Italicae

Lingua Italica
IPA: [ ˌitali'a:no ]
Taxinomia: lingua Linguae Indoeuropaea et stirpe Romanica
Locutores: 100-120 000 000
Sigla: 1 it, 2 ita, 3 ita
Status publicus
Officialis Italia, Helvetia, Civitas Vaticana, Sanctus Marinus, Croatia, Slovenia
Privata America Meridionalis, Europa Occidentalis, Albania, Francia, Melitta, Libya
Scriptura: Latina
Procuratio: Accademia della Crusca
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Italica e familia Indoeuropaea est lingua Romanica, i.e. Latino genere orta (sicut Lusitanica, Hispanica, Francogallica, Dacoromanica, aliaeque linguae quibus pauciores loquuntur).

Tabula linguam Italicam loquentium
Tabula linguam Italicam loquentium

Lingua Italica officialis est et primaria in Italia, Vaticano Agro et re publica Sancti Marini, publica etiam in Confoederatione Helvetica, Slovenia, Croatia (accuratius in regione Histria). Sunt etiam in Argentina, Brasilia, Melitta, Libya, Erythraea et Somalia ei qui hac lingua utantur.

Tabula cognationis dialectorum sive linguarum Italiae
Tabula cognationis dialectorum sive linguarum Italiae[1][2][3][4]
Tabula dialectorum Italiae
Tabula dialectorum Italiae

Continet sermones vel idiomata diversa. Septentrionales sunt dialecti Gallicoitalicae et Veneticae, etiam Histricae; exstant et Tuscae dialecti necnon Italiae centralis dialecti, etiam Corsae. Sermones verum Italiae meridionalis, Sardiniae, Siciliae et Calabriae a plurimis habentur non in numero dialectorum, sed linguarum discretarum, ut linguae (Neapolitana, Sarda, Sicula) vocentur.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externus

[recensere] Notae

  1. Atlante linguistico italiano
  2. Università di Padova
  3. Carta dei dialetti d'Italia (Pellegrini)
  4. AIS, Sprach-und Sachatlas Italiens und der Südschweiz, Zofingen 1928-1940.
Instrumenta personalia