Helenus

E Vicipaedia
Aeneas et Helenus sacrificantes (circa 1530).

In Iliade Helenus est vates[1] Troianorum, Priami et Hecubae filius, Hectoris Cassandraeque frater. Non tantum Hectori consilia e scientia divina ducta dabat[2] sed ipse fortiter adversus Danaos pugnabat antequam a Menelao vulneratus e proelio recessit[3]. Ilio capto Neoptolemum in Epirum sequebatur ubi civitatem apud Molossos condidit et uxorem Deidamiam, Neoptolemi matrem, duxit[4]. Secundum posteriores fabulas quas sequebatur Aeneis Pyrrho, Achillis filio, mortuo Andromachen, Hectoris viduam, uxorem ducebat et in Epiro regnabat. Filium genuit Cestrinum[5] nomine.

Secundum Apollodori bibliothecam Paride mortuo de matrimonio Helenae cum fratre Deiphobo certavit. Victus in montem Idam secessit ubi ab Ulixe captus est. Captivus Achaeis pignora divina e quibus salus Troiae pendebat detexit, ita ruinam patriae indicens[6].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cicero, De divinatione I.89. Aeneis III.712. Ilias VI.76ː Ἕλενος οἰωνοπόλων ὄχ’ ἄριστος. Auguriis enim futura praedicabat.
  2. VI.73-101 et VII.46-53
  3. Ilias XIII.576-600.
  4. Apollodori bibliotheca Epitome VI.12-13.
  5. Pausanias, Descriptio Graeciae I.11.1 et II.23.
  6. Apollodori bibliotheca, Epitome V.9-10. Sophocles, Philoctetes 604-19. Cf A. Hinds, "The Prophecy of Helenus In Sophocles' Philoctetes", The Classical Quarterly, 1967ː 169-180.

Fontes[recensere | fontem recensere]