De rebus Alexandri Magni (Chares)

E Vicipaedia
Alexandri Magni imago ab eruditis Pyrgoteli, regis ipsius sculptori, adscripta, et fortasse circa annum 325 facta

De rebus Alexandri Magni (Graece Τὰ κατ' Ἀλέξανδρον seu Περὶ Ἀλέξανδρον ἱστορίαι) fuit opus a Charete Mytilenaeo libris vel decem vel pluribus scriptum, hodie deperditum, de rebus gestis apud aulam Alexandri Macedonis.

Opus Charetis minime per chronologiam ordinatum est. Auctor pauca de indole Alexandri sociorumque, pauca de militaribus expeditionis successibus, nihil fere de se neque de opinionibus suis, plurima de rebus apud aulam gestis, varia de rebus naturalibus mythologicisque et de regibus Achaemenidis conscripsit.[1] Nonnulla huius operis fragmenta in Deipnosophistis Athenaei et Plutarchi Vita Alexandri servantur. Apud Plutarchum, Chares numeratur inter auctores qui reginam Amazonum cum Alexandro non coisse scripserit (fr. 12).[2]

Hic index fragmentorum ex enumeratione Felicis Jacoby recitatur:

Addenda fortasse sunt:

Chares et Aristobulus Cassandrensis una (supra no. 11, 12, 13, 15), Chares et Duris Samius una (supra no. 4, 12) nonnumquam citati sunt; e qua re deduci potest Aristobulum[12] Durimque, auctores paulo posteriores, scripta Charetis perlegisse et citavisse.

Robertus Geier "Quam scite autem atque eleganter eiusmodi excursus commentariis intexuerit," scripsit, "luculento est documento lepidissima illa Persarum de Zariadre et Odati fabula, quae nullius profecto animum non summa voluptate inter legendum delinierit"[13] (i.e. fr. 5). Addidit Carolus Mullerus: "Quod fidem narrationis attinet, Charetem melioris notae scriptoribus accensendum esse, inde colligas quod istud de Amazonibus, quae ad Alexandrum venerint, commentum prorsus praetermisit. Contra quod Alexander proelio Issico ab ipso Dario vulneratus dicitur, id aperte in gratiam regis excogitatum est. Neque plus equidem tribuerim iis, quae de somniis Alexandri exponuntur"[14] (cf. frr. 12, 6, 7).

Hoc libro primum vocabula Graeca ζῳωτός, χρυσοϋφής adhibita sunt, etiam ἑκατοντάκλινος: Diodorus Siculus, qui hoc verbo de convivio Alexandri ante expeditionem Asiaticam usus est, fortasse ex opere Charetis, nomine non citato, dempsit.[15]

Historicorum recentiorum sunt qui opus Charetis inter principalia de Alexandro Magno opera fere coaevalia aestimaverunt,[16] praesertim de aula regia, de qua Ptolemaeo saepius tacebat;[17] Pearson fragmenta Charetis plene "sine ira et studio" explicavit.[18] Alii Charetem opusque eius contemnaverunt,[19] verbis Roberti Geier oblitis: "Denique ne tenue atque exiguum censeas detrimentum, quod Alexandri M[agni] rerum cognitio ceperit opere deperdito, quod non tam expeditiones, proelia, bella, quam ea contineret, quae ad ipsam regis personam vitamque privatam spectarent, memineris quaeso quae verissime animadvertit Plutarchus (Vit. Alex. c. 1)".[20] Sunt qui Charetem contra Callisthenem[21] aut contra Alexandrum suasisse censuerunt.[22]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pearson (1960) pp. 55-57
  2. Plutarchus, Vita Alexandri 46.
  3. A. W. Collins, "Alexander the Great and the Office of Edeatros" in Historia vol. 61 (2012) pp. 414-420 JSTOR
  4. D. Lenfant, "On Persian Tryphe in Athenaeus" in C. Tuplin, ed., Persian Responses (Swanseae, 2007) pp. 51-65; M. Borchert, "Between Debauchery and Ludicrousness – Alexander the Great and the Golden Plane Tree" in T. Howe, S. Müller, edd., Folly and Violence in the Court of Alexander the Great and his Successors? Greco-Roman Perspectives (Bochum, 2016) pp. 25-34
  5. Margaret Boyce, "Zariadres and Zarēr" in Bulletin of the School of Oriental and African Studies vol. 17 (1955) pp. 463–477 JSTOR; Fox (2018) p. 92
  6. P. A. Brunt, "Notes on Aristobulus of Cassandria" in Classical quarterly vol. 24 (1974) pp. 65-69 ad p. 69 JSTOR
  7. Hamilton (1969) pp. 123-127
  8. 8.0 8.1 Ernst Badian, "Conspiracies" in Alexander the Great in fact and fiction edd. A. B. Bosworth, E. J. Baynham (Oxonii: Oxford University Press, 2000) pp. 50-95; E. Bickerman, "À propos d'un passage de Charès de Mytilène" in Parola del passato vol. 18 (1963) pp. 241-255; Konrad Vössing, "Alexandre au banquet entre amis et sujets : la proskynèse" in Brigitte Lion, Catherine Grandjean, Christophe Hugoniot, edd., Le Banquet du monarque dans le monde antique (Turonis: Presses universitaires François-Rabelais, 2013) pp. 231-260
  9. Hic primum scribitur vocabulum Graecum margarite: Fox (2018) p. 93
  10. Fox (2018) p. 93, fontibus anterioribus citatis
  11. Cf. Pascale Giovannelli-Jouanna, "Les fragments de Douris de Samos chez Athénée" in Dominique Lenfant, ed., Athénée et les historiens (Paris: De Boccard, 2007) p. 232
  12. Tarn (1948) p. 272, qui nihilominus alibi No influence on anybody can be traced p. 70 scripserat; Pearson (1960) pp. 54, 61
  13. Geier (1844) p. 291
  14. Mullerus (1846) p. 114. An re vera narratio somniorum Alexandri (Plutarchus, Vita Alexandri 24) ex opere Charetis dempta esset, non liquet (cf. Pearson (1960) p. 56)
  15. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 17.16; Pearson (1960) p. 53
  16. F. Schachermeyr, Alexander der Grosse: Ingenium und Macht (Graecii, 1949) p. 131
  17. Hamilton (1969) p. lvi
  18. Pearson (1960) pp. 50-61
  19. One or two passages apart, like the proskynesis matter (which he presumably saw), the fragments only exhibit a trifler, immersed in court ceremonies and dinners, the minutiae of his office: Tarn (1948) p. 70
  20. Geier (1844)
  21. Ernst Badian, "Alexander the Great between two thrones and heaven" in A. Small, ed., Subject and ruler (Journal of Roman archaeology suppl. 17, 1996) pp. 11-26; reimpressum in Ernst Badian, Collected papers on Alexander the Great (Londinii: Routledge, 2012) pp. 365-385, vide p. 384 n. 50
  22. Frances Pownall, "The symposia of Philip II and Alexander III of Macedon: the view from Greece" in Elizabeth Carney, Daniel Ogden, edd., Philip II and Alexander the Great: father and son, lives and afterlives (Novi Eboraci: Oxford University Press, 2010) pp. 55-65, vide pp. 61-62

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones fragmentorum
  • Silvana Cagnazzi, ed., Carete di Mitilene. Testimonianze e frammenti. Tibure: Tored, 2015
  • Robertus Geier, Alexandri M. historiarum scriptores aetate suppares (Lipsiae: Gebauer, 1844) pp. 290-308
  • Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus fasc. 2 pp. 114-120 (Graece, Latine)
  • Ianus Gerardus Hulleman, ed., Ptolemaei Eordaei, Aristobuli Cassandrensis et Charetis Mytilenaei reliquiae. Traiecti ad Rhenum: Van Dorp & Heringa, 1844 Textus apud archive.org (Graece)
  • Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 125 (vol. 2B pp. 657-665). Kommentar (1930) pp. 432-437
  • Sabine Müller, "125. Chares of Mytilene" in Ian Worthington et al., edd., Jacoby Online vel BNJ (situs venalis)
  • C. A. Robinson Jr, The history of Alexander the Great (2 voll. Providentiae: Brown University Press, 1953-1963) vol. 1 pp. 77-86 (Anglice)
Eruditio
  • E. Badian, recensio operis Pearson (1960) in Gnomon vol. 33 (1961) pp. 660-667; reimpressa in E. Badian, Studies in Greek and Roman history (Oxoniae: Blackwell, 1964) pp. 250-261, vide pp. 252-253
  • Chrysanthos S. Chrysanthou, "P. Oxy. LXXI 4808: ‘bios’, character, and literary criticism" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 193 (2015) pp. 25-38
  • Fabrice Fischer, "Charès de Mytilène" in Dominique Lenfant, ed., Les Perses vus par les Grecs (Lutetiae, 2011) pp. 88-91 Textus
  • Robin Lane Fox, "P.Oxy. 4808 and Historians" in Krzysztof Nawotka et al., edd., The Historiography of Alexander the Great (Wiesbaden: Harrassowitz, 2018) pp. 91-104 Textus
  • Ernst Fredricksmeyer, "Alexander the Great and the kingship of Asia" in Alexander the Great in fact and fiction edd. A. B. Bosworth, E. J. Baynham (Oxonii: Oxford University Press, 2000) pp. 136-166
  • J. R. Hamilton, Plutarch: Alexander. A commentary (Oxonii: Clarendon Press, 1969)
  • Pascal Payen, "Les fragments de Charès de Mytilène chez Athénée" in Dominique Lenfant, ed., Athénée et les historiens (Lutetiae: De Boccard, 2007) pp. 191-214
  • Lionel Pearson, The lost histories of Alexander the Great (Novi Eboraci, 1960) pp. 50-61
  • Rüdiger Schmitt, "Chares of Mitylene" in Encyclopaedia Iranica Online (Anglice)
  • Eduard Schwartz, "Chares (13)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)
  • A. J. S. Spawforth, "The court of Alexander the Great between Europe and Asia" in A. J. S. Spawforth, ed., The court and court society in ancient monarchies (Cantabrigiae, 2007) pp. 82-120
  • W. W. Tarn, Alexander the Great. Vol. 2: Sources and studies (Cantabrigiae, 1948) p. 70
  • L. A. Tritle, "Alexander and the Greeks: artists and soldiers, friends and enemies" in W. Heckel, L. A. Tritle, edd., Alexander the Great: a new history (Oxoniae, 2009) pp. 121-140
  • Branko F. van Oppen de Rutter, "The Susa Marriages: a historiographical note" in Ancient Society vol. 44 (2014) pp. 25-41 JSTOR

Nexus interni


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.