Benedictus de Spinoza

E Vicipaedia

Benedictus de Spinoza
ברוך שפינוזה
Benedictus de Spinoza
Benedictus de Spinoza
Natus 24 Novembris 1632
Amstelodami
Obiit 21 Februarii 1677
Hagae

Benedictus de Spinoza (Hebraice: ברוך שפינוזה; Hispanice: Baruch de Spinoza seu Bento de Espinosa, seu Bento d'Espiñoza) (16321677) fuit philosophus.

[recensere] Vita

Filius familiae Iudaicae ex Lusitania insectatione regni Catholici fugatae Amstelodami 24 Novembris 1632 natus est. Pater avusque eius simulaverunt, cum Iudaei in Lusitania vexati sint, opinionem Christiani; marrani appellati qui occulte attamen perstiterunt in cultu Iudaico. Horum marranorum, Bataviam confugerunt multi propter sensum clementem locorum. Datum ibi arbitrium iis professionis fidei.

Iam a prima aetate pater cognovit filium Benedictum et prudentem esse et res novas cito percipere, quam ob rem Benedictus ad munus Rabbi conformatus est. Cum non modo philosophiae Iudaicae sed etiam scholasticae Graecae novissimaeque studeret, cognitiones philosophiaque Benedicti saepe contra illas communis Iudaicorum repugnabant, adeo ut, cum viginti quattuor annos haberet, e societate eorum moveretur.

Nunc philosophus quidem solus, sed liber erat et ab alio loco ad alium locum migrans ac vitris opticis conficiendis pecuniam merens opera valde progressa, quae philosophis futuris graves erant, scripsit.

Obiit Spinoza Hagae 18 Februarii 1677

Cum Renato Cartesio et Godefrido Leibnitio, rationalismi unus fautorum recentis philosophiae maturae fuit.

[recensere] Opera

Opus suum manifestissimum, Ethica, post fata demum editum.

[recensere] Nexus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Benedictum de Spinoza spectant.
Vicifons opus nominatum Benedictus de Spinoza habet.
Vide Benedictus de Spinoza in Victionario.
Instrumenta personalia