Apologia Socratis (Plato)

E Vicipaedia
(Redirectum de Apologia Socratis)
Somnus sine somniis mors (Apologia Socratis 40d).

Apologia Socratis (Graece Άπολογία Σωκράτους) est opus Platonis Atheniensis. Apologia defensionem et excusationem significat.

Apologia Socratis oratio defensoria est in iudicio habita potius quam dialogus Socraticus ad aliquam rem disputandam conlatus. Socratem hic videmus apud iudices Athenarum orantem, ut factitatas contra se accusationes atheismi et demagogiae demittant. Meletus enim eum criminabatur, quos civitas crederet deos non credere atque iuventutem corrumpere. A plerisque hodie putatur hoc opus Platonis quam Socrates fecit eam defensionem non imitari, sed nullo modo haec opinio probata est nec quo modo probetur facile visu est. Tamen iudices eum capitis damnaverunt.

Plato iudicio quidem adfuit[1] sed eius apologia aliquantum distat a summario defensionis Socraticae quod Xenophon in opere eiusdem nominis nobis tradidit.

Summarium[recensere | fontem recensere]

Apologia est omnis divisa in tres inaequas partesː primo ipsa oratio (longissima pars), deinde poenae aestimatio, postremo Socrates iudices adloquens et eos qui eum damnaverunt et eos qui eum absolverunt.

  • Oratioː in exordio Socrates imperitiam dicendi, ut fieri solebat, apud iudices excusat ut qui tunc primum septuaginta annos natus in ius vocatur. Prioribus accusatoribus primo respondendum esse censet qui multi simul et occulte iamdiu falsa de se circumtulerunt, tamquam naturalium scrutator esset atque deos esse parum crederetː negat quicquam veri illis rumoribus inesse qui in Aristophanis comoediis clarius exprimuntur et non ad sua sed ad Anaxagorae placita spectant. Quae maledicta maxime timet quia iam a tenera aetate iudicum animos imbuerunt. At unde sibi tanta malevolentia ortus esset? Ex eo quod homines sapientes existimatos discendi cupidus interrogare solebat atque ita fiebat ut illos coram ridentibus iunioribus ostenderet nihil utile scientes. Ad hoc faciendum eum incitaverat oraculum dei Apollinis qui quondam respondit sapientiorem Socrate esse neminem. Quod miratus (nihil scire enim sibi conscius erat) et oraculum probare cupiens velut minister dei circumibat et homines adibat sapientiorem Socrate hominem ubique quaerens. Sed illi ignorantiae convicti irascebantur et magnam invidiam sibi hoc modo conflavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 38b

Editiones[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!